
Sunt enim philosophi, et fuerunt, qui omnino nullam habere censerent rerum humanarum procurationem deos. Nam et de figuris deorum et de locis atque sedibus et de actione vitæ multa dicuntur, deque eis summa philosophorum dissensione certatur quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab eis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis magna dissensio est, eaque nisi dijudicatur, in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate et dissensione, ut eorum infinitum sit enumerare sententias.


¿ Quid est enim temeritate turpius, aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut, quod non satis explorate perceptum sit et cognitum, sine ulla dubitatione defendere ? Velut in hac quæstione plerique - quod maxime verisimile est et quo omnes, duce natura, venimus - deos esse dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt. De qua tam variæ sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiæ, magno argumento esse debeat causam esse philosophiæ inscientiam, prudenterque Academici a rebus incertis assensionem cohibuisse. Quum multæ res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatæ sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quæstio est de natura deorum, quæ et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria. Interpunctione nova huic editioni a Brenno Regan addita (Mense Augusto 45 - ineunte anno 44 scriptum)

De Natura Deorum (Latin-English) M. TULLI CICERONIS
